[247] EPISTOLA XLVII.
Nobilissimo & Reverendo admodum Viro
D. ADRIANO VAN DER-BURCHIO,
Ad D. MARIAM Ultrajecti Decano,
Domino plurimum observando.
S. P.
Redditae mihi sunt, Vir Nobiliss. literae tuae, cum
Codice Arabico MS. & duobus exemplaribus historiae tuae, quorum
uno D. SCALIGERUM, altero me donas. Quo quidem nomine uterque nostrum
maximas tibi gratias agit; ego tamen prolixiores, ob judicium de
Epigrammate meo tuum, quod non tam ex ipsius dignitate ac merito, quam
ex singulari tua erga me benevolentia profectum esse facile intelligo.
Nosti illud Ibericum: Todo es caer en gratia. Sed
vereor ne Suffenus fiam, mihique placeam, quia mea tibi.
Arabicum Codicem remitti jussit D. SCALIGER cum gratiis.
Fragmentum est Alcorani, cujus & ipse habet
quaedam •αποπασματια•. Optasset vero magnopere Mathematicum aliquod
scriptum fuisse, quo ille studio praecipue se oblectat. Bene vale, Vir
Nobiliss. & fratri tuo carissimo multam quaeso ex me salutem
dicito; simulque significato, me in summo desiderio, exspectationeque
versari cognoscendi quidnam Cyrilli Graece manu exaratum &
•ανεκδοτον• apud amicum quendam suum isthic lateat. Apparo n. editionem
Graecolatinam XVII. librorum Cyrilli De adoratione in spiritu &
veritate, & XIII . librorum in
Pentateuchum, quos ille •Γλαψυρα• inscripsit; quibus adjungam &
librum ejusdem adversus Anthropomorphitas latine olim a me editum. Libros
illos De adoratione, &c. hoc primum anno intellexi Toleti
editos, Anno MDLXXV. in fol. latine ex
mea versione, una cum illo adversus Anthromorphitas. Quorum exemplar
amicus quidam vetus ex Hispania redux mihi Antverpia transmisit,
& paucis aliquot abhinc retro annis ANTONIUS AGELLIUS
NEAPOLITANUS, Congregationis Clericorum regularium Presbyter, nunc, ut
audio, Episcopus, Latine a se versos edidit Romae, Glaphyra nemo adhuc
praeter me vertit. Iterum Vale, Vir Nobiliss. & me benevolentia
tua complecti perge. Lugduni Batavorum, An. MDXCIIX; pridie omnium
Sanctorum.
R. D. T. Reverenter colens
B. VULCANIUS.